- BOLETI
- BOLETIfungorum genus nobilissimum, novissimum apud Romanos gulae irritamentum, et, ut iocatus est Nero, cibus Deorum. Venenatô namque boletô Agrippina Claudium Caesarem extinxit, qui dein pro more consectatus et in Ceorum numerum relatus est. Iuvenalis Sat. 5. v. 146.Vilibus ancipites fungi ponentier amicis,Boletus domino: sed quales Claudius emit etc.Vide quoque Tacit. Annal. l. 12. c. 67. Sueton. in Claudio c. 44. Dionem l. 7. Senecam Α᾿ποκολοκυνθ ώσοι hinc dictâ, Alios. Unde Martialis, sub persona Caeciliani, barbarum et inhumanum hospitem, qui non tam ad convivium amicos vocaverat, ut essent,quam ut optima quaeque vorantern ieiuni sepctarent, ipsique vilissimis interea cibis pascerentur, his verbis insectatur, l. 1. Epigr. 21.Dic mihi, quis furor est? turbâ spectante vocatâ,Solus boletos, Caeciliane, voras.Quid dignum tantô tibi ventre, gulâque precabor:Boletum, qualem Claudius edit, edas.Tanti autem habebantur, ut aurô argentôque cariores iudicarentur. Idem l. 13. Epigr. 48.Argentum atque aurum facile est, lenamque, togamqueMittere: boleros mittere disficile est.Hinc idem iterum Ponticum carpit, quod boletos sibi solus sumeret, convivis ad viliora fercula reiectis, l. 3. Epigr. 60. v. 5.Sunt tibi boleti; fungos ego sumo suillos.Res tibi cum rhombo est; at mihi cum sparulo.Cereus immodicis turtur te clunibus implet etc.Hinc Boletar, genus lancis aut disci, quod boletis primitus inserviit, de qua voce vide supar. Plura vero de Boletu, apud Plinium l. 22. c. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.